Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.14.1 | Cic. Fam. 15.14.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.14.6 |
15.14.1
M . Fadium quod mihi amicum tua commendatione das , nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi , multo amicior ei sum factus . itaque quamquam profecerunt litterae tuae , tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus
sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ; tu multis de causis vellem me convenire potuisses , primum ut te , quem iam diu plurimi facio , tanto intervallo viderem , deinde ut tibi , quod feci per litteras , possem praesens gratulari , tum ut quibus de rebus vellemus , tu tuis , ego meis , inter nos communicaremus , postremo ut amicitia nostra , quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit , confirmaretur vehementius .
15.14.3
id quoniam non accidit , utemur bono litterarum et eadem fere absentes quae , si coram essemus , consequeremur . unus scilicet animi fructus , qui in te videndo est , percipi litteris non potest , alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer , sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti , tum pro opportunitate temporis gratulor , quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est .
15.14.4
Tertium est ut id , quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos ,
conficiamus idem litteris .
15.14.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.14.1 | Cic. Fam. 15.14.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.14.6 |